Charter Document - 01551013

Charter Document - 01551013


Charter Number: 01551013
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 1a (4 face)

Charter:

Omnibus [] Noveritis nos dedisse Deo et Sancto Andree Hextold et canonicis ibidem Deo servientibus omnia amerciamenta et omnes esceatas quas habuimus vel habere solebamus de hominibus eorundem canonicorum quando justitiarii nostri itinerantes placita in partibus illis tenere solebant scilicet quandocumque dominus rex justitiarios suos itinerantes in Norhumbriam destinaverit ad pla citandum Ita quod omnia placita que coram justitiariis solebant teneri in curia eorundem canonicorum ad hostium ecclesie de cetero teneantur in curia nostra coram justitiariis nostris et quod una sit curia de hominibus nostris et suis et amerciamenta hominum suorum ponantur per justitiarios nostrorum de consilio Prioris secundum quantitatem delicti et salvo wanagio et contene mento suo Et ipsi canonici ea de eisdem hominibus suis recipiant per manum ballivum suorum Pro hac autem donatione et concessione dabunt nobis et successoribus nostris ipsi et successores sui in perpetuum duodecim marcas argenti quotienscumque justitiarii nostri vel successores nostrorum in partibus illis predicto modo placita tenebunt Et ut hec [] Data apud Knarreburg pridie nonas Augusti anno xj []