Charter Document - 01540179
Charter Number: | 01540179 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of Dieulacres Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium in Crastino animarum anno regni Regis Henrici filii Johannis vicesiimo [octavo] coram Roberto de Lexinton Rogero de Turkeby Jollano de Nevill Gileberto de Preston et Johanne de Cobham Justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc presentibus inter Stephanum Abbatem de Deulacres querentem et Willelmum de Ipstanes deforciantem de communa pasture in Ipstanes unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus concessit pro se et heredibus suis quantum ad eos pertinet quod idem Abbas et successores sui et homines sui de Lek habeant communam pasture ubique in tota pastura de Ipestanes infra villam et extra ad omnimoda averia sua sine impedimento ipsius Willelmi vel heredum suorum in perpetuum exceptis omnibus pratis ipsius Willelmi in eadem villa que inclusa fuerint fossato vel haya in quindena Pasche anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis vicesimo octavo et excepto parco ejusdem Willelmi in eadem villa sicut inclusus fuit eodem die et in quibus idem Abbas et successores sui nullam communam habebunt in perpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Abbas remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia predicta predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamum quod habuit exigendi aliquam communam pasture in predicto parco vel in pratis predictis inclusis sicut predictum est in perpetuum Ita tamen quod si averia ipsius Abbatis vel successorum suorum vel hominum suorum de Lek aliquo tempore in predicto parco vel in predictis pratis inclusis introitura pro defectu alicujus clausture non licebit eidem Willelmo vel heredibus suis illa imparcare nisi in eis inventa fuerint ex warda facta et si in eis fuerint inventa extra warda facta bene licebit eidem Willelmo de heredibus suis illa imparcare et emendas capere secundum legem et consuetudinem regni sed ea extra illum parcum et predicta prata inclusa sine detrimento predictorum averiorum amovere et in propria communa pasture in pace dimittere Et sciendum quod idem Willelmus vel heredes sui vel villani sui de Ipstanes de cetero nullam communam pasture in predicta villa poterunt claudere fossato vel haya vel in defensum ponere sine licencia ipsius Abbatis vel successorum suorum in perpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasteriumlocation in Crastino animarum anno regni Regis Henrici filii Johannis vicesiimo [octavo]date coram Roberto de Lexintonname Rogero de Turkebyname Jollano de Nevillname Gileberto de Prestonname et Johanne de Cobham Justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc presentibus inter Stephanum Abbatem de Deulacresname querentem et Willelmum de Ipstanesname deforciantem de communa pasture in Ipstanes unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname concessit pro se et heredibus suis quantum ad eos pertinet quod idem Abbasname et successores sui et homines sui de Lek habeant communam pasture ubique in tota pastura de Ipestanes infra villam et extra ad omnimoda averia sua sine impedimento ipsius Willelminame vel heredum suorum in perpetuum exceptis omnibus pratis ipsius Willelminame in eadem villa que inclusa fuerint fossato vel haya in quindena Pasche anno regni Regis Henrici filii Regis Johannisname vicesimo octavo et excepto parco ejusdem Willelminame in eadem villa sicut inclusus fuit eodem die et in quibus idem Abbasname et successores sui nullam communam habebunt in perpetuum Et pro hac concessione fine et concordia idem Abbasname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia predicta predicto Willelmoname et heredibus suis totum jus et clamum quod habuit exigendi aliquam communam pasture in predicto parco vel in pratis predictis inclusis sicut predictum est in perpetuum Ita tamen quod si averia ipsius Abbatisname vel successorum suorum vel hominum suorum de Lek aliquo tempore in predicto parco vel in predictis pratis inclusis introitura pro defectu alicujus clausture non licebit eidem Willelmoname vel heredibus suis illa imparcare nisi in eis inventa fuerint ex warda facta et si in eis fuerint inventa extra warda facta bene licebit eidem Willelmoname de heredibus suis illa imparcare et emendas capere secundum legem et consuetudinem regni sed ea extra illum parcum et predicta prata inclusa sine detrimento predictorum averiorum amovere et in propria communa pasture in pace dimittere Et sciendum quod idem Willelmusname vel heredes sui vel villani sui de Ipstanes de cetero nullam communam pasture in predicta villa poterunt claudere fossato vel haya vel in defensum ponere sine licencia ipsius Abbatisname vel successorum suorum in perpetuum