Charter Document - 01540178
Charter Number: | 01540178 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of Dieulacres Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxviii a die Pasche quindecim dies coram Justiciariis domini Regis apud Westmonasterium videlicet dominis Rogero de Turkeby Jollen de Nevil et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus ita convenitur inter Stephanum Abbatem de Deulacres petentem per breve domini Regis et Willelmum de Ipstane difforciantem videlicet quod idem Willelmus concessit pro se et pro heredibus suis predicti Abbati et successoribus suis et hominibus suis de Lech habere communiam in tota pastura de Ipstane longe et prope Et predictus Abbas concessit pro se et suis successoribus predicto Willelmo et heredibus suis omnia sua inclusa in predicta pastura scilicet parcum suum sicut clauditur cum omnibus aliis terris suis sicut clauduntur in predicta pastura eo die quo facta fuit ista conventio Ita tamen quod si animalia predicti Abbatis et successorum suorum vel hominum suorum predictorum in predictas terras inclusas vel predictum parcum introiturunt pro defectu alicujus clausture vel per aperturam alicujus porte vel haye idem Willelmus nec heredes sui nec homines sui nec servientes sui predicta animalia imparcabunt sed sine detrimento ipsorum animalium benigna fuga extra terras clausas vel extra parcum suum ipsa animalia amovebunt et in predicta pastura proxima juxta predictas terras vel parcum in pace dimittent nec idem Willelmus nec heredes sui nec homines sui amplius includent in dicta pastura neque fossabunt sine licencia predicti Abbatis et successorum suorum quantum includitur vel infossatur ipso die quo facta fuit ista conventio In cujus rei testimonium utraque pars scripto alterius sigillum suum apposuit His testibus domino Willelmo Abbate de Hulton Nigello de Langford Roberto Beck Willelmo Meverel Rogero de Verney Benedicto de Coudray Ricardo de Coudray Symone de Nortfouk Willelmo de Chetelton Henrico de la Ford Henrico filio suo Valentino de Langod clerico et aliis
Markups
Names Markup:
Anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis xxviii a die Pasche quindecim diesdate coram Justiciariis domini Regisname apud Westmonasteriumlocation videlicet dominis Rogero de Turkebyname Jollen de Nevilname et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus ita convenitur inter Stephanum Abbatem de Deulacresname petentem per breve domini Regisname et Willelmum de Ipstanename difforciantem videlicet quod idem Willelmusname concessit pro se et pro heredibus suis predicti Abbatiname et successoribus suis et hominibus suis de Lech habere communiam in tota pastura de Ipstane longe et prope Et predictus Abbasname concessit pro se et suis successoribus predicto Willelmoname et heredibus suis omnia sua inclusa in predicta pastura scilicet parcum suum sicut clauditur cum omnibus aliis terris suis sicut clauduntur in predicta pastura eo die quo facta fuit ista conventio Ita tamen quod si animalia predicti Abbatisname et successorum suorum vel hominum suorum predictorum in predictas terras inclusas vel predictum parcum introiturunt pro defectu alicujus clausture vel per aperturam alicujus porte vel haye idem Willelmusname nec heredes sui nec homines sui nec servientes sui predicta animalia imparcabunt sed sine detrimento ipsorum animalium benigna fuga extra terras clausas vel extra parcum suum ipsa animalia amovebunt et in predicta pastura proxima juxta predictas terras vel parcum in pace dimittent nec idem Willelmusname nec heredes sui nec homines sui amplius includent in dicta pastura neque fossabunt sine licencia predicti Abbatisname et successorum suorum quantum includitur vel infossatur ipso die quo facta fuit ista conventio In cujus rei testimonium utraque pars scripto alterius sigillum suum apposuit His testibus domino Willelmo Abbate de Hultonname Nigello de Langfordname Roberto Beckname Willelmo Meverelname Rogero de Verneyname Benedicto de Coudrayname Ricardo de Coudrayname Symone de Nortfoukname Willelmo de Cheteltonname Henrico de la Fordname Henrico filio suoname Valentino de Langod clericoname et aliis