Charter Document - 01540172
Charter Number: | 01540172 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartulary of Dieulacres Abbey |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod querela Abbatis et Conventus de Cumbermare contra Abbatem et Conventum de Deulacres proposita in capitulo generali super quadam vicinitate grangiarum limitibus et pasturis super quibus cognoscendis de Bildewas de Ruthford et Crokesden Abbates ab eodem capitulo judices dati fuerunt coram eisdem judicibus amicabili fine sub hac forma conquievitur videlicet quod predictus Abbas et Conventus de Cumbermare remiserunt et quietclamaverunt pro se et successoribus suis in perpetuum Abbati et Conventui de Deulacres et successoribus eorum totum jus et clamum quod habuerunt vel aliqua ratione habere poterunt aut debuerunt in pastura infra manerium de Lech unde querela inter ipsos mota fuit Ita ut nihil juris aut clami super vicinitate grangiarum que infra dictum manerium constructe sunt vel amodo construendes fuerunt versus dictum Abbatem et Conventum de Deulacres aut successores suos in perpetuum vendicare vel in predicta pastura calumpniam moveri poterunt Et bene liceat dicto Abbati et Conventui de Deulacres et successoribus eorum predictam pasturam infra manerium de Lech si voluerint fossare et claudere ubicunque placuerint clausura et appruare ubi quomodocunque voluerint Et si averia predicti Abbatis et Conventus de Cumbermare et successorum suorum infra predictam pasturam pro defectu clausure vel alio qualitercunque modo per escambium intraverint non licebit Abbati et Conventui de Deulacres vel hominibus eorum dicta averia imparcare vel alio qualitercunque modo vexare sed sine damno eorum extra terminos suos pacifice recaciabuntur Pro hac autem concessione et quieta clamatione dictus Abbas de Deulacres et Conventus et successores eorum dabunt Abbati et Conventui de Cumbermera et successoribus suis annuatim unam marcam argenti in perpetuum apud grangiam de Winchul die Sancti Jacobi Apostolici Facta est autem hec composito amicabilis pro bono pacis utriusque conventus anno gratie MCCLII cui dicti judices una cum sigillis partium signa sua apposuerunt sopitis omnibus querelis et controversiis motis usque ad tempus illud inter domos predictas super vicinitate grangiarum limitibus et pasturis tam de loco prefato quam de Clivia et omnibus aliis locis
Markups
Names Markup:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod querela Abbatisname et Conventus de Cumbermarename contra Abbatemname et Conventum de Deulacresname proposita in capitulo generali super quadam vicinitate grangiarum limitibus et pasturis super quibus cognoscendis de Bildewasname de Ruthfordname et Crokesden Abbatesname ab eodem capitulo judices dati fuerunt coram eisdem judicibus amicabili fine sub hac forma conquievitur videlicet quod predictus Abbasname et Conventus de Cumbermarename remiserunt et quietclamaverunt pro se et successoribus suis in perpetuum Abbatiname et Conventui de Deulacresname et successoribus eorum totum jus et clamum quod habuerunt vel aliqua ratione habere poterunt aut debuerunt in pastura infra manerium de Lech unde querela inter ipsos mota fuit Ita ut nihil juris aut clami super vicinitate grangiarum que infra dictum manerium constructe sunt vel amodo construendes fuerunt versus dictum Abbatemname et Conventum de Deulacresname aut successores suos in perpetuum vendicare vel in predicta pastura calumpniam moveri poterunt Et bene liceat dicto Abbatiname et Conventui de Deulacresname et successoribus eorum predictam pasturam infra manerium de Lech si voluerint fossare et claudere ubicunque placuerint clausura et appruare ubi quomodocunque voluerint Et si averia predicti Abbatisname et Conventus de Cumbermarename et successorum suorum infra predictam pasturam pro defectu clausure vel alio qualitercunque modo per escambium intraverint non licebit Abbatiname et Conventui de Deulacresname vel hominibus eorum dicta averia imparcare vel alio qualitercunque modo vexare sed sine damno eorum extra terminos suos pacifice recaciabuntur Pro hac autem concessione et quieta clamatione dictus Abbas de Deulacresname et Conventusname et successores eorum dabunt Abbatiname et Conventui de Cumbermeraname et successoribus suis annuatim unam marcam argenti in perpetuum apud grangiam de Winchul die Sancti Jacobi Apostolici Facta est autem hec composito amicabilis pro bono pacis utriusque conventus anno gratie MCCLIIdate cui dicti judices una cum sigillis partium signa sua apposuerunt sopitis omnibus querelis et controversiis motis usque ad tempus illud inter domos predictas super vicinitate grangiarum limitibus et pasturis tam de loco prefato quam de Clivia et omnibus aliis locis