Charter Document - 01540001
| Charter Number: | 01540001 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartulary of Dieulacres Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1207 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Johannes dei gratia Rex Anglie dominus Hibernie Dux Normannie Aquitanie et Comes Andegavie Archiepiscopis Episcopis Abbatibus Comitibus Baronibus Justiciariis Vicecomitibus Prepositis et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse [] dilecto et fideli nostro Randulfo Comiti Cestrie et heredibus suis quod habeant apud manerium suum de Lech quodlibet die Mercurii unum mercatum et quod habeant ibidem unam feriam singulis annis incipientem tertia die ante festum Sancti Edwardi et durantem per septem dies sequentes Ita tamen quod mercatum illud et feria illa non fuerit ad nocumentum vicinorum mercatorum et vicinarum feriarum Quare volumus [] Testibus Saer de Quency Comite Wintonie Willelmo de Breose Waltero de Lascy Petro de Pratellis Rogero de Cressy Willelmo de Cantilupo Willelmo filio Alani Waltero de Cleyford Roberto de Vallibus Datum per manum Hugonis de Well Archidiaconi Wellensis apud Maumesbyri xxiii die novembris anno regni nostri nono
