Charter Document - 01521004

Charter Document - 01521004


Charter Number: 01521004
Cartulary Title: Documents Illustrating the History of St. Pauls Cathedral [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1251
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Innocentius Episcopus a servus servorum Dei universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut dicit Apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus sive bonum fuerit sive malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus pervenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente Domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet vitam eternam Cum igitur sicut accessimus dilecti filii Capitulum Ecclesie Sancti Pauli London Ecclesiam ipsam jamdudum inceptam opere quam plurimum sumptuose consummare intendant et ad tanti operis consummationem Christi fidelium suffragia sint eis quam plurimum opportuna universitatem vestram rogamus et horta mus attente ut per subvencionem vestram adjuti opus inceptum valeant confirmare et vos per hec et alia bona que Domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis qui eis ad hoc manum porrexerint adjutricem unum annum et quadraginta dies de injuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus Presentibus usque ad consummacionem operis nascituris quas inciti per questuarios districcius inhibemus eas si secus actum fuerit carere viribus decernentes Data Perusi xvi Kal Septembris Pontificatus nostri anno decimo

Source (click image below to view full size)