Charter Document - 01520841

Charter Document - 01520841


Charter Number: 01520841
Cartulary Title: Documents Illustrating the History of St. Pauls Cathedral [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange, Release
Date: 1302
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes de Bonevyle filius et heres Henrici de Bonevyle de Bonevyleston in Glamorgan salutem in domino sempiternam Noveritis me dimisisse et quietum clamasse pro me et heredibus meis sive assignatis in perpetuum abbati monasterii beate Marie de Margan et ejusdem loci conventui quatuordecim solidos sterlingorum de illis quadraginta solidis annui redditus in quibus mihi dicti abbas et conventus tenebantur ad festum beati Johannis Baptiste annuatim Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum sive assignatorum aliquid juris vel clamii aut calumpnie in illis quatuordecim solidis annui redditus prenominatis decetero aliquo modo poterimus vendicare in eternum Pro hac autem dimissione mea et quiete clamacione assignaverunt dicti abbas et conventus domino Reymundo de Sullye domino meo quatuordecim solidos annui redditus in excambium in villa de Bristoll de tenemento illo quod Philippus le Especer quondam de eis tenuit pro quibus prefatus dominos Reymundus de Sullye me et heredes meos seu assignatos feofavit de quatuordecim solidis annui redditus in excambium de viginti solidis quos Matheus Everard et Johanna uxor ejus et Hugo filius eorum dicto domino Reymundo annuatim solvere consueverunt pro terris et tenementis quas prefati Matheus et Johanna uxor ejus et Hugo filius eorum de predicto domino Reymundo tenuerunt apud Holeton in dominio de Denyspowys ego vero dictus Johannes et heredes mei sive assignati dictam dimissionem meam ac quietam clamacionem dictis abbati et conventui contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui et eciam sigillum prefati domini Reymundi de Sullye una cum sigillo domini Symonis de Ralee tunc vicecomitis de Glamorgan apponi procuravi Hiis testibus domino Johanne de Umframvyle domino Johanne le Waleys militibus David Basset Willelmo de Berkeroles Johanne de Wyncestria David de la Bere Philippo le Sor Ricardo Govel Mauricio de Bonevyle et multis aliis Datum apud Kerdif die nativitatis beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo trecentesimo secundo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes de Bonevyle filius et heres Henrici de Bonevyle de Bonevyleston in Glamorganname salutem in domino sempiternam Noveritis me dimisisse et quietum clamasse pro me et heredibus meis sive assignatis in perpetuum abbati monasterii beate Marie de Marganname et ejusdem loci conventui quatuordecim solidos sterlingorum de illis quadraginta solidis annui redditus in quibus mihi dicti abbasname et conventusname tenebantur ad festum beati Johannis Baptiste annuatim Ita quod nec ego nec aliquis heredum meorum sive assignatorum aliquid juris vel clamii aut calumpnie in illis quatuordecim solidis annui redditus prenominatis decetero aliquo modo poterimus vendicare in eternum Pro hac autem dimissione mea et quiete clamacione assignaverunt dicti abbasname et conventusname domino Reymundo de Sullye domino meoname quatuordecim solidos annui redditus in excambium in villa de Bristoll de tenemento illo quod Philippus le Especername quondam de eis tenuit pro quibus prefatus dominos Reymundus de Sullyename me et heredes meos seu assignatos feofavit de quatuordecim solidis annui redditus in excambium de viginti solidis quos Matheus Everardname et Johanna uxor ejusname et Hugo filius eorumname dicto domino Reymundoname annuatim solvere consueverunt pro terris et tenementis quas prefati Matheusname et Johanna uxor ejusname et Hugo filius eorumname de predicto domino Reymundoname tenuerunt apud Holeton in dominio de Denyspowys ego vero dictus Johannesname et heredes mei sive assignati dictam dimissionem meam ac quietam clamacionem dictis abbati et conventui contra omnes homines et feminas warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui et eciam sigillum prefati domini Reymundi de Sullyename una cum sigillo domini Symonis de Ralee tunc vicecomitis de Glamorganname apponi procuravi Hiis testibus domino Johanne de Umframvylename domino Johanne le Waleys militibusname David Bassetname Willelmo de Berkerolesname Johanne de Wyncestrianame David de la Berename Philippo le Sorname Ricardo Govelname Mauricio de Bonevylename et multis aliis Datum apud Kerdiflocation die nativitatis beati Johannis Baptiste anno Domini millesimo trecentesimo secundodate