Charter Document - 01510317
Charter Number: | 01510317 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Institution |
Date: | 1183 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f51r) |
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Walterus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod nos ad petitionem et presentationem Roberti abbatis de Rameseia et eiusdem loci conventus Bartholomeum Lincolniensis ecclesie canonicum ad perpetuam vicariam ecclesie de Riptona assensu Iohannis de Constantiis eiusdem ecclesie persone recepimus et eam in perpetuam elemosinam eidem concessimus salva pensione unius bisancii a predicto Bartholomeo prefato Iohanni nomine personatus eiusdem ecclesie singulis annis persolvendi salva etiam Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus et debitis consuetudinibus Si vero memoratus Iohannes personatum prenominate ecclesie dimiserit idem Bartholomeus pensionem illam bisancii predictis monachis singulis annis persolvet Ut autem hec nostra concessio rata et illibata perseveret eam scripti presentis munimine et sigilli nostri appositione roboravimus Testibus hiis magistro Iohanne Cornubiensi magistro Hugone de Londonie magistro Wimero Lincolniensis ecclesie sub decano Rogero et Ricardo capellanis nostris David Lincolniensis ecclesie canonico Waltero de Ramesia clerico Willelmo de Bruer Simone de sancto Laudo