Charter Document - 01510305
Charter Number: | 01510305 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1183 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Walterus dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod divine pietatis intuitu concessimus ecclesie sancte Marie de Godestow et monialibus ibidem deo servientibus centum solidos in teloneo Banesberie annuatim percipiendos ab Alexandro predecessore nostro bone memorie preconcessos concessimus etiam libertatem ab eodem A eidem ecclesie concessam et carta sua cum prefatis centum solidis confirmatam videlicet ut ab omni archidiaconali exactione sive aggravatione ut in hospitiis exigendis aut capellanis inplacitandis ceterisve eiusdem ecclesie ministris in causam ducendis libera sit predicta ecclesia et prorsus quieta Olium quoque chrisma et olium sanctum et olium infirmorum absque exactione habeat Abbatissa etiam loci capellanos suos ponat ita ut si ipsa voluerit ad sinodos sive ad capitula non eant nec archidiacono nec decano nec aliquibus eorundem ministris nisi voluntarie respondeant et si perverse egerint vicinos quos elegerit presbiteros ad ecclesiam suam abbatissa convocet quorum iudicio aut corrigat eos aut eiciat curam etiam monialium suarum et correctionem absque citatione episcopi sive archidiaconi habeat Defuncta vero abbatissa aliam de conventu eiusdem ecclesie prout illis deus inspiraverit moniales eligant ita ut nulla alterius ecclesie monialis invitis illis superponatur Huius libertatis si quis destructor aut violator extiterit anathema maranatha sit nisi resipuerit et condignam satisfactionem egerit Ne autem hec nostra concessio aliqua possit in posterum malignitate convelli eam nostri sigilli munimine roboravimus inperpetuum valituram T istis God abbate Eneisham et Osberto abbate Noat et Philippo priore sancte Frideswid et Willelmo priore sancti Augustini Bristow et magistro Wimero sub decano Lincolniensi magistro Nicolao de Leueken magistro Roberto Aaron magistro Osberto et multis aliis