Charter Document - 01510304
Charter Number: | 01510304 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1183 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit eternam in domino salutem Viris religiosis aures benignius inclinare et petitionibus iustis ocius favorem prestare tenemur ut quia paratior ad caritatis solatia exhibenda illorum dinoscitur esse voluntas voluntati copiosius satisfacere possit ex nostra concessione multiplicata facultas Inde est quod dilectis filiis nostris canonicis regularibus de Dunst scriptis auctenticis in presentia nostra recitatis medietatem ecclesie de Pateshull et dimidiam ecclesiam de Heccam et ecclesiam de Pullokeshull inperpetuum optinendam cum omnibus pertinentiis suis concessimus et sigilli nostri testimonio corroboravimus salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate His testibus magistro Hugone de Lund magistro Odone []