Charter Document - 01510298
Charter Number: | 01510298 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1184 - 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis fidelibus ad quos presens carta pervenerit W dei gratia Lincolniensis episcopus salutem in domino Pietatis esse credimus et honestatis beneficia viris religiosis iuste et pia devotione collata confirmare ut a malignanti temeritate possint in posterum secura permanere Eapropter adherentes vestigiis bone memorie Roberti quondam Lincolniensis episcopi qui dilectis filiis nostris monachis sancte Marie de Belveer assignavit et confirmavit sicut eius carta quam vidimus testatur ecclesiam de Hornigewald et ecclesiam de Norton et ecclesiam de Clacstun et ecclesiam de Hous et ecclesiam de Plungard et ecclesiam de Brachestun et ecclesiam de Talington et ecclesiam sancte Trinitatis de Stanford et ecclesiam de Wlestorp cum omnibus pertinentiis earum easdem predictas ecclesias memoratis monachis concessimus et confirmavimus Preterea inspecta carta bone memorie Ricardi quondam Cantuariensis archiepiscopi qui eisdem monachis confirmavit ecclesiam de Redmella et ecclesiam Offington quas de donatione et presentatione advocatorum et auctoritate Lincolniensis ecclesie adepti erant et terram de Talinton et dominicum messuagium iuxta ecclesiam de Talinton quod Willelmus de Alben iunior eis dedit et terram in Denton quam eis donavit Ursellus de Crasmenil et Lucas confirmavit predictas ecclesias et possessiones omnes sepedictis monachis confirmavimus Volumus itaque et precipimus quatinus predicti monachi prefatas ecclesias et possessiones libere quiete et pacifice teneant et possideant salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate et episcopalibus et debitis consuetudinibus Huius autem confirmationis nostre testes sunt magister Hugo de Lond Ricardus et Rogerus capellani nostri magister Radulfus de Rikespaut David del Estan Walterus de sancto Iacobo Osbertus clericus Walterus de Rames Willelmus de Bruer