Charter Document - 01510279

Charter Document - 01510279


Charter Number: 01510279
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1153 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem Universitati vestre duximus insinuandum Toroldum de Waltham sacerdotem in manu nostra personatum ecclesie de Waltham refutasse Ricardo nepoti Stephani de Heccet clerico nostro tamquam eiusdem ecclesie persone cessisse eandemque sub presencia nostra nomine Ricardi possidendam de manu iam dicti Ricardi suscepisse et annuam duorum aureorum pensionem promta devocione subisse Huius autem pensionis medietatem singulis annis in festo beati Micaelis supradicto clerico nostro Ricardo cuius dinoscitur nomine possidere non cessabit persolvere et aliam infra Pascalis dies solemnitatis Quod vero cum fidelitatis affeccione sepe dicto clerico nostro Ricardo fideliter servire fidelis in omnibus existere prenominatam pensionem prenominatis terminis integre solvere debeat fidei sue religionem interposuit