Charter Document - 01510277

Charter Document - 01510277


Charter Number: 01510277
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1152 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus Roberto Oxon archidiacono totique clero Oxenfordsiri salutem Tunc utiliter ecclesie dei providemus cum eius beneficia persone idonee assignamus Inde est quod dilecto filio nostro Radulfo Dicetis Londoniensis ecclesie archidiacono petitione et presentatione Willelmi prioris monasterii sancti Iacobi de Walenden ecclesiam de Caingeham assignavimus et in personatum eiusdem canonice suscepimus eandem itaque ei ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam confirmamus et sigilli nostri attestatione corroboramus Huius nostre confirmationis testes sunt Robertus Oxon archidiaconus Iohannes de Oxen Rogerus filius Willelmi Martinus Lincolniensis ecclesie canonicus magister Petrus magister Radulfus medicus Humfridus cleri Martinus clericus Gisbertus de Walenc Laurentius