Charter Document - 01510270
Charter Number: | 01510270 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cambridge University Library - MS Add 3021 (f410v) |
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episopus archidicono Huntend et omnibus clericis per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem Universitati vestre notum fieri volumus Henricum de Merch in nostram apud Stangr venisse presentiam et omnino et imperpetuum omnem si quam in ecclesia de Stibenton habebat calumpniam monasterio beate Marie Thorn et fratribus ibidem domini servitio mancipatis relaxasse ita quod nec ipse nec heres eius aliquod ius in illa reclamabit ecclesia Et quia hoc ratum esse volumus auctoritate episcopali qua fungimur hoc ipsum confirmamus