Charter Document - 01510258
Charter Number: | 01510258 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1161 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis per episcopatum Lincolniensem constitutis salutem Inter precipua pietatis et caritatis opera unum est quod deo acceptum esse credimus loca videlicet sancta visitare et visitando venerari ea maxime que ad honorem dei devotionis causa specialius fundata sunt Hac igitur consideratione domum Templi que London super Tamensem fluvium sita est omni cum devotione diligere et promovere cupientes universitatem vestram monemus et exhortamur in domino ut locum illum ob salutem animarum vestrarum nobiscum una veneremini et in die maxime dedicationis eius eum celeberrime visitetis Omnibus autem qui hanc nostram exhortationem benigne admiserint et iam dicto die dedicationis loco illi elemosinam aliquam devote erogaverint de iniuncta sibi penitentia viginti dies relaxamus et omnium bonorum que in sancta Lincolniensi ecclesia fiunt communionem concedimus Valete