Charter Document - 01510236
Charter Number: | 01510236 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1148 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus filiis sancte matris ecclesie salutem Notum sit vobis quod querela que fuit inter monachos sancti Neoti et Willelmum capellanum nostrum de capella et de decimis et hominibus duarum hydarum que sunt de feudo nostro apud Walt que monachi dicebant esse de parochia sancti Neoti ita coram me terminata est Concesserunt predicti monachi eidem Willelmo unam domum in willa sancti Neoti quam tenuit pater eius Walterus tenendam de illis quietam quamdiu in habitu seculari fuerit et preter hoc duos solidos dabunt ei monachi de suo proprio singulis annis infra paschalem solemnitatem Quod si Willelmus vitam secularem mutare voluerit vel quando obierit domum illam heredi suo vel alicui parentum suorum dare voluerit tenebit eam heres constitutus per duos solidos reddendos monachis de censu singulis annis ad duos terminos anni scilicet ad Annuntiationem domini et ad festum sancti Michaelis Duo solidi quos monachi dabant ipsi Willelmo remanebunt Willelmus vero omne ius quod habuerat in capella et decimis et hominibus in manum nostram refutavit et nos ea priori et monasterio sancti Neoti restituimus sicut que ad parochiam et ad ius ipsius pertinere dinoscebantur Et ut hec omnia firma et immutilata permaneant eadem confirmamus et sigilli nostri attestatione corroboramus T