Charter Document - 01510212
Charter Number: | 01510212 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Bodleian Library - Christ Church MS. 340 (p220) |
Charter:
Robertus Dei Gratia Linc Episcopus omnibus Sancte Matris Ecclesie filius Salutem Quoniam ad nostrum spectat officium ea que in nostra presencia canonice terminantur nostra auctoritate corroborare vestre innotescimus vniuersitati litem que vertebatur inter Ecclesie de Oseneya et Ecclesie de Sancte Frideswide de decimis de Escote illis videlicet que sunt de feudo Henrici de Oillie et de dominio Rogeri de Oilli de ij garbis hac conuencione in nostra decisam esse presencia videlicet quod Ecclesia de Oseneya litem quam aduersus Ecclesie de Sancte Frideswide super iam dictis decimis instituerat ei inperpetuum remittit Ita tamen quod nomine huius transaccionis Ecclesiam de Sancte Frideswide Ecclesia de Osneya ij solidos et dimidium annuatim persoluet scilicet medietate in festo sancti Michaelis et medietate in dominica Palmarum Hanc ergo conuencionem perpetua firmitate constare volentes nostra auctoritate confirmamus et sigilli nostri attestacione communimus Testibus Bartholomeo Exoniensi episcopo Roberto Oxenef archidiacono Godefrido abbate de Einesham Baldwin Exoniensi archidiacono Iohanne canonico Exoniensi magistro Ricardo de Sallau migistro Nicholao de Leuecanor et Ricardo Baretto