Charter Document - 01510205

Charter Document - 01510205


Charter Number: 01510205
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum facimus universitati vestre Thomam Darcy renuntiasse iuri quod clamabat in terra xxi perticarum iuxta pontem et in una pertica iuxta Inswella et in vii perticis in Heveddesdal et in xxi perticis in Syrenemurs et in duabus perticis in Fileker et hec omnia quieta clamaverunt perpetuo ipse et eius heredes monialibus de Cottun absque omni reclamatione inposterum et si forte cursu temporis siquis adversus eas querelam super premissis movere intenderet ipse ad earum tuitionem auxilium prestaret pro posse suo Hec omnia se absque omni frustratione observaturum iuramento sub nostra piesentia data corroboravit et ne imposterum alicuius machinatione in dubium revocetur presenti pagina attestatione rei geste perhibemus Hiis testibus Radulfo abbate de Lud Roberto cellerario Gaufrido regis cappellano Osberto priore de Marchaby Radulfo Mon Simone de Stickesw Alano canonico de March magistro Petro de Melid Laurentio clerico [episcopi] anno ab incarnatione domini MCL[]