Charter Document - 01510204
Charter Number: | 01510204 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia episcopus Lincolniensis omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Notum facimus universitati vestre nos dei et pietatis intuitu concessisse et presenti carta nostra confirmasse deo et ecclesie beate Marie de Cotun et monialibus ibidem deo servientibus medietatem ecclesie de Keleby cum omnibus pertinentiis suis et duas partes decimationis de dominio Lamberti de Scotenay in Magna Limbergia cum omnibus pertinentiis suis ita scilicet ut eas habeant et in proprios usus convertant salvis tamen episcopalibus consuetudinibus et Lincolniensis ecclesie dignitate Et ut autem hec omnia preconcessa inposterum rata et inconcussa permaneant presens scriptum sigilli nostri appositione roboravimus Hiis t