Charter Document - 01510197

Charter Document - 01510197


Charter Number: 01510197
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1161 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem Controversia que mota fuit inter dilectos filios nostros monachos North et moniales de Godestowa super duabus partibus decime bladi de dominio Ricardi de Foxleia scilicet de quatuor virgatis terre hoc modo tandem sub presentia nostra sopita esse meminimus Predicte moniales integram illarum duarum partium medietatem super quibus contendebant annuatim percipient Monachi vero cum sua integritate earundem partium medietatem alteram possidebunt Huius compositionis testes sunt Ricardus episcopus Coventrensis Robertus abbas sancti Albani Willelmus archidiaconus Northampt Robertus archidiaconus Oxenford David archidiaconus Bokyngham Robertus de Bumham Rogerus filius Willelmi Laurentius clericus magister Thomas Gaufridus Crassus magister Rogerius de Godestowa