Charter Document - 01510193
Charter Number: | 01510193 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1151 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus omnibus fidelibus sancte matris ecclesie salutem et benedictionem Nostrum est iustis petitionibus adquiescere et quicquid possumus auxilii filiis sancte ecclesie impertiri Unde et fratribus nostris monachis ecclesie sancti Andree Norht episcopali auctoritate confirmamus duas partes totius decime dominii Anselmi de Choces de Wllauston quam disrationaverunt in presentia mea in plena sinodo apud Norht Eadem etiam auctoritate eis confirmamus totam tenuram quam habent Roberti de Pincheni de feudo apud Sulgrave sicut eiusdem Roberti carta continetur et Simon comes sigillo suo testatur salva in omnibus dignitate Lincolniensis ecclesie Huius mee confirmationis testes sunt Ricardus abbas de Bittlesden Hugo archidiaconus Legrecestr Robertus Foliot Iohannes Romanus Gaufridus capellanus episcopi Nicholaus clericus Gerardus sacerdos Willelmus sacerdos de Harderint magister Ricardus