Charter Document - 01510181
Charter Number: | 01510181 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1156 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rob dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte ecclesie filiis salutem Magnus dominus et magna est bonitas eius et munificentie eius non est numerus Qui sicut fidelium suorum numerum cotidiano augmento multiplicat ita eorum usibus que necessaria sunt summa liberalitate ministrat Ipse itaque ex sue pietatis habundantia servis suis auctor est omnium beneficiorum nos vero data ab ipso potestate ad eorum defensionem accepimus ministerium Eapropter dilecti filii nostri Gerlonis abbatis sancti Marcialis de Neuhus et fratrum ibidem sub canonice religionis professione deo servientium iustis peticionibus annuentes eandem ecclesiam cum omnibus bonis et possessionibus ad eam pertinentibus quas vel in presentiarum canonice possidet vel in futurum iuste poterit adipisci sub nostram protectionem suscipimus et eidem ecclesie eadem bona et possessiones suas episcopalis officii quo fungimur auctoritate firmamus in quibus propriis hec duximus exprimenda vocabulis ex donatione Petri de Gausla terram quam idem Petrus habuit in Neuhus cum rusticis hominibus molendinis stagnis pratis marescis turbariis terris cultis et cum terris de warnothe et omnibus rebus que in eadem villa ad dominium eiusdem Petri pertinuerant in Broclousebi unam bovatam terre ad utware cum mansuris et omnibus aliis eidem bovate pertinentiis et sextam partem ecclesie omnium sanctorum in Haburch ecclesiam sancte Margarete et unam bovatam terre ad utware cum mansuris ad illam pertinentibus et omnibus aliis appendiciis et cum quinquaginta duabus acris in Kilvingholm cum decima acra pratorum eiusdem Petri et cum piscatorio in Humbre et unam mansuram in maresco de Gausla cum vi acris prati et piscatorio alio in Humbre in Alesbi unam bovatam terre cum una mansura in Saxelebi duas partes ecclesie sancti Botulfi cum omnibus pertinentiis suis in Brodholm terram que pertinet ad feudum Willelmi de Perci cum duobus nemoribus ultra Fossedic et xl acris prati similiter in Neuhus ex donatione Gaufridi de Turs humagium Willelmi filii Gaufridi de Neuhus et totam terram suam de Neuhus et terram Redwi cum rusticis molendinis stagnis pratis marescis pasturis turbariis terris cultis terris de warnothe cum omnibus pertinentiis suis et hec dedit abbatie de Neuhus predictus Willelmus filius Gaufridi de Neuhus assensu domini sui Gaufridi de Thurs servitium unius militis ex donatione Ranulfi de Baiocis et Hugonis filii eius quod ad predictam terram de Neuhus pertinet que fuit Petri de Gausla In Northkilvingholm ex donatione Radulfi de Haltune ecclesiam sancti Petri cum omnibus pertinentiis suis et decimam molendini de Scithre in Sudkilvingholm ex donatione Nicolai de Aresci ecclesiam sancti Dionisii cum omnibus pertinentiis suis et duas bovatas terre cum prato adiacenti et pastura cc ovium ex donatione Willelmi de Sailli culturam de Branztoft totam cum terra culta et prato quod ad eam pertinet in Glenteworde ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus pertinentiis suis in Hireford ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus pertinentiis suis et unam mansuram que dicitur Tolecroft ad cimiterium sororum ex donatione Roberti de Thoeni et communem pasturam de Hireford et de Binebroc de feudo Walteri filii Alveredi terram que fuit Morcarii cum una mansura et prato adiacenti ex donatione Simonis et Roberti filiorum ipsius Walteri in Haburch ex donatione Hugonis Berner et Willelmi filii eius unam bovatam terre cum una mansura in marescis de Haburch et pasturam ccc ovium cum aisiamento aque et communitatem predicte ville et unam salinam ex donatione Hervei et aliud toftum in Sudnesse scilicet Lemura ex donatione predicti Willelmi filii Hugonis Berner in Broclousebi ex donatione Gilberti filii Nigelli duas bovatas terre cum una mansura et communi pastura eiusdem ville et cum duabus acris terre ex donatione Henrici clerici in Magna Limbergia ex donatione Lamberti de Scoteni duas bovatas terre cum una mansura scilicet Walteri carpentarii et quicquid ad terram suam pertinet in Hennedale in Kirningtun ex donatione Gaufridi de Neuhus et Willelmi filii eius ecclesiam eiusdem villle cum omnibus pertinentiis suis et in eadem villa ex donatione Willelmi de Lamare duas bovatas terre cum una mansura scilicet Gunewate toft et communi pastura eiusdem ville in Caburna ex donatione Gaufridi de Turs lxxx acras terre et preter eas unam bovatam terre cum mansura iuxta Restedic et mansura que fuit Garþolf cum pastura septingentarum ovium cum agnis suis et ex donatione Ranulfi de Baiocis et Hugonis filii eius unam bovatam terre cum una mansura in campis de Clakesbi tam ex donatione Willelmi de Braibo quam ex donatione Godardi de Clakesbi Acreholes cum communi pastura eiusdem ville et cum omnibus appenditiis suis in Rodewalla ex donatione Alani filii Glai vi bovatas terre cum una mansura et communi pastura eiusdem ville in campis de Northun ex donatione Roberti filii Turketin locum qui vocatur Rodemilne ubi est capella sancti Iacobi cum decem bovatis terre et tribus mansuris in eadem Nortun cum duabus culturis Kirkehil et Briggedaile et quatuor acris et quatuor selionibus cum communi pastura eiusdem ville et decima panis et cervisie domus eius iuxta Ancolne ex donatione Alani de Lamare locum qui vocatur Rugholm cum pascuis turbariis piscatoriis et ceteris necessariis que pertinent ad feudum eiusdem Alani de Lamare ex donatione Roberti filii Berewoldi de Kilvingholm unam bovatam terre cum adiacentibus ex donatione Baldewini de Biford annuatim iii solidos de feudo Walteri de Kilvinghol quod idem Walterus debet reddere pro Baldwino singulis annis ex donatione Haket de Ridefort dimidiam carrucatam terre in campis de Bernetebi cum una mansura duarum acrarum in cultura sua et pastura ccc ovium et terram quam eis dedit Milo de Bernetebi in eisdem campis cum una mansura infra villam in Brodholm cimiterium quantum pertinet ad feudum Willelmi de Albeni ex donatione eiusdem Willelmi et Helie de Albeni in Caburnia ex donatione Gaufridi de Turs duas bovatas terre sub annuo censu v solidorum ex donatione Alani filii Glai duas bovatas terre cum una mansura sub annuo censu dimidie marce in Hireford terram que fuit Grim videlicet vii bovatas terre et in Crokesbi dimidiam bovatam terre Rodulfi filii Ketelli cum una mansura et omnibus aliis pertinentiis suis sub annuo censu xvii solidorum ex donatione Willelmi Beket in territorio de Crokesbi exitus molendini quod dicitur Duvemilne cum tota terra adiacenti eidem et cum decem acris terre versus divisam de Hireford sub annuo censu vi solidorum in Brodholm de feudo Willelmi de Albeni duas bovatas terre ad utware quas Haccus tenuit in nemoribus planis terris cultis pratis pascuis aquis et omnibus pertinentiis suis sub annuo censu unius marce argenti Hec predicta speciali auctoritate confirmamus salva in omnibus dignitate Lincolniensis ecclesie