Charter Document - 01510170

Charter Document - 01510170


Charter Number: 01510170
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1148 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia ecclesie Lincol episcopus omnibus fidelibus sancte dei ecclesie perpetuam salutem Notum sit omnibus quod Gwalterus de Broc et filius eius Robertus ecclesie Sancte Marie de Messend et canonicis ibidem deo seruientibus in perpetuam elemosinam per manum nostram dimiserunt et quietam a se et a suis successoribus proclamauerunt calumpniam et ius hereditarium quod habere sibi uidebantur in terra apud Messend que nominatim Hyda appellatur quam scilicet Hunfridus frater eiusdem Gwalteri ante canonicos tenuit et eis liberam et quietam dimisit Testbus Rogero de Ameri cantore ecclesie Lincolliensis Hugone Barre archidiacono Leircestrie Roberto Foliot magistro Radulfo de Chadomo Willelmo de Siffrewast Gilberto filio Radulphi Hunfrido de Hyda fratre ipsius Walteri