Charter Document - 01510102
Charter Number: | 01510102 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis sancte matris ecclesie fidelibus salutem Pastoralis cum debito constringimur eorum qui divinis mancipati sunt obsequiis utilitatibus diligentius invigilare Quocirca monasterio sancti Guthlaci de Croiland et religiosis fratribus ibidem deo servientibus monachis ecclesias de Gedeneye et de Quappelade ab Emecina uxore quondam Walteri de Cantelu in perpetuam elemosinam collatas auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti testimonio communimus salvis ecclesie nostre per omnia dignitatibus et pactionibus inter monasterium de Croiland et Baldewynum de Oyri dum ipse vixerit permanentibus Post decessum vero eiusdem Baldewyni ecclesie ille cedent in usus et proprietates monachorum Valete