Charter Document - 01510100
Charter Number: | 01510100 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis ecclesie sancte fidelibus salutem Pastoralis cum debito constringimur eorum qui divinis mancipati sunt obsequiis utilitatibus diligentius invigilare Quocirca monasterio sancti Guthlaci Croiland et religiosis fratribus ibidem deo famulantibus monachis ecclesias de West Kel et de Sutton in puram et perpetuam elemosinam eis rationabiliter collatas sicut in autenticis scriptis patronorum inspeximus auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti testimonio communimus salvis per omnia ecclesie nostre dignitatibus []