Charter Document - 01510094
Charter Number: | 01510094 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1148 - 1161 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus Lincolniensis dei gratia episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem Iustis postulationibus religiosorum fratrum monachorum de Acra facile adquiescentes ecclesie de Suttuna et ecclesiam de Luttuna cum omnibus earum pertinentiis et tertiam partem de dominio de Bricleswde et duas garbas de dominio de Swaveton et duas garbas de dominio de Ovestorpd ecclesiam quoque de Flet cum suis pertinentiis in perpetuam elemosinam monasterio de Acra et monachis ibidem dei servitio mancipatis et omnia que rationabiliter adipisci poterunt in diocesi nostra confirmamus et sigilli nostri attestatione communimus salva tamen dignitate in omnibus Lincolniensis ecclesie Valete