Charter Document - 01510079

Charter Document - 01510079


Charter Number: 01510079
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1156 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus universis catholice ecclesie filiis salutem Tunc utiliter ecclesie dei providemus cum eius beneficia a fidelibus dei pia devotione collata viris religiosis assignamus Huius itaque rationis intuitu dilectis filiis nostris monachis de Belveer de quorum conversatione honesta notitiam plenam habemus ecclesiam de Hornigewald ecclesiam de Norton ecclesiam de Clacstune ecclesiam de Hous cum earum pertinentiis ecclesiam de Plungard ecclesiam de Barchestune ecclesiam de Talinton ecclesiam sancte Trinitatis de Staunford ecclesiam de Wlestorp cum decimis et omnibus aliis beneficiis que canonice in nostra possident parochia episcopali qua domino donante fungimur auctoritate assignamus et sigilli nostri attestatione sicut carte advocatorum testantur confirmamus salva in omnibus Lincolniensis ecclesie dignitate Huius nostre confirmationis testes sunt Willelmus archidiaconus Norh Martinus thesaurarius Lincolniensis Malgerus Willelmus capellanus Thomas capellanus Fulco canonicus Galfridus capellanus Willelmus Linc