Charter Document - 01510077

Charter Document - 01510077


Charter Number: 01510077
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Linc episcopus omnibus fidelibus dei salutem Noverit universitas vestra nos perpetuo remisisse clericis omnibus per episcopatum Linc constitutis et ecclesiis paschalem consuetudinem quam chrismatis denarios vocare consueverant Pensionem quoque quam de eadem consuetudine archidiaconi nostri nobis sive predecessoribus nostris annuatim solvere consueverant omnino remittimus Prohibemus igitur sub anathemate quod nullus ullis temporibus iam dictam consuetudinem cum admodum prava sit et sacrorum canonum auctoritate prohibita in episcopatu Linc presumat exigere Teste Waltero abbate de Kirkestede Radulfo abbate de Luda David abbate de Barling Magistro Gilberto de Sempringham Baldrico archidiacono Leicr Martino thesaurario Lincolniensis ecclesie Radulfo subdecano Lincolniensi Willelmo Clemente Willelmo de Amundavill dapifero