Charter Document - 01510076

Charter Document - 01510076


Charter Number: 01510076
Cartulary Title: Lincoln 1067-1185 Volume 1
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Robertus dei gratia Lincolniensis episcopus archidiaconis decanis et omnibus diocesis sue ministris salutem Pastoralis cura nos amonet ut dona fidelium que religiosorum domibus pro salute animarum collata noscuntur quia dei dona sunt sub protectionis nostre cura suscipiamus et eis ecclesiasticam tuitionem impendamus et eorum quieti attentius provideamus Inde profecto est quod donationem a Roberto de Gaunt de ecclesia de Irenham in presentia nostra dilectis filiis nostris monachis de Bard factam et ut carta sua idem Robertus precatur ratam habemus et presentis scripti patrocinio communimus et eosdem monachos post decessum eius qui inpresentiarum eidem ecclesie servit in prefatam ecclesiam suscipimus et episcopali auctoritate introducimus ne venalitatis malum surrepat et mutata donatoris voluntate in eterne dampnationis laqueum preparet unde sibi deum fieri propitium procurabat Cogunt enim nova genera morborum nova procurare remedia Statuimus itaque quatinus huius institutionis nostre preceptum inmobiliter servetur et siquis officialium nostrorum e contra aliquid attemptaverit in irritum revocetur Quia subiectorum presumptio que contra maiorum decreta sibi aliquid usurpasse dinoscitur non solum parvipendenda verum ultrice est sententia ferienda Test Willelmo Clement capellano []