Charter Document - 01510066
| Charter Number: | 01510066 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Profession of Obedience |
| Date: | 1148 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Equitatis lex et ratio docet ut qui a subditis suis obedientie iura requirit ipse quoque maioribus suis humiliter obedire non recuset Proinde ego Robertus ad regimen Lincoliensis ecclesie electus et a te reverende pater Teodbalde sancte Cantuariensis ecclesie archiepiscope et totius Britannie primas antistes ex more consecrandus sicut a subiectis meis mihi obediri desidero ita tibi omnibusque tuis successoribus canonice substituendis in omnibus et per omnia canonicam subiectionem et obedientiam promitto et propria manu confirmo
