Charter Document - 01510055
Charter Number: | 01510055 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1143 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
A dei gratia Lincolnienc episcopus omnibus ecclesie dei fidelibus salutem et benedictionem Universitati vestre notum fieri volumus nos concessisse et confirmasse ecclesie sancti Neoti monachisque in ea deo servientibus ecclesiam de Evertona cum omnibus rebus ad eam pertinentibus tam in terris quam in decimis et pratis [] redditibus sicut comes Gislebertus illam eis dedit et Tedbaldus archiepiscopus carta sua confirmavit Concessionem itaque nostram ut firma in perpetuum et inconcussa permaneat presentis sigilli nostri testimonio communimus volentes et precipientes ut predicti fratres memoratam ecclesiam de Evertona teneant libere et quiete et honorifice sicut unquam aliquis ante eos illam melius et liberius tenuit salva tamen in omnibus dignitate matris nostre Lincolnienc ecclesie Si quis autem post hoc nostre confirmationis munimentum prefate ecclesie donationem temerare vel in aliquo minorare presumpserit dei et nostra autoritate a cetu fidelium exterminatus maledictionis eterne nisi resipuerit sententia feriatur