Charter Document - 01510044
Charter Number: | 01510044 |
---|---|
Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1147 - 1148 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexand dei gratia Lincolniensis episcopus Adelmo decano et personis et universo capitulo Linc salutem Memini ut vos ipsi nostis ecclesiam vestram diu a precentoris vacasse officio quod ei necesse est habere continuum Ipsius igitur inperfectioni consulere desiderans huius officii dignitatem concessi et dedi honesto viro Rogero de Almaria canonico nostro nobis simul et vobis cognitione ac conversatione probato qui bonorum examine virorum domini videlicet Radulfi abbatis sancti Albani Roberti archidiaconi Lincolniensis Roberti archidiaconi Legrec David archidiaconi de Bucchinam magistri Hamonis et aliorum qui nobiscum erant canonicorum consilio hoc dignus est inventus officio huius dignitatis possessionem esse constitui omnes ecclesias nostras de burgo Linc de dominio et dono regis Henrici que adhuc in prebendam sive in comunionem nec meo nec antecessorum meorum sunt privilegio confirmate ecclesiam videlicet sancti Micahelis iuxta portam ecclesiam sancti Petri in vico parcamenariorum ecclesiam sancti Georgii ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Edmundi ecclesiam sancti Swuituni et extra muros ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Rumoldi ecclesiam sancti Bavonis ecclesiam sancti Augustini in Estgata ecclesiam sancti Petri in Wicheford iuxta pontem ecclesiam sancti Iohannis ecclesiam sancte Trinitatis ecclesiam sancti Petri ecclesiam sancti Micahelis ecclesiam sancte Margarete ecclesiam sancti Marchi scolam quoque de cantu et alias simul dignitates que ad hunc honorem pertinere dinoscuntur eidem Rogero concedimus et confirmamus