Charter Document - 01510020
| Charter Number: | 01510020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Lincoln 1067-1185 Volume 1 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1140 - 1142 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
A[lexander] Dei gracia Linc episcopus omnibus fidelibus sancte ecclesie salutem et benedictionem Noverit fraternitas vestra Matheum clericum de Rixtuna in presencia nostra apud Norhamtunam et in generali sinodo eiusdem provincie quietam clamasse omnem penitus calumpniam abbati et canonicis Cirencestrensis ecclesie quam habebat in ecclesia de Rodowella absque omni inposterum memorate ecclesie reclamacione nisi per abbatis huius seu successorum eius et conventus eiusdem loci misericordiam huius obligacionis veniam valuerit assequi Huius autem rei in presencia nostra geste ego Alexander Linc episcopus sum testis et qui in sinodo prefata assidebant mecum Mauricius episcopus de Pengor et Wllelmus archidiaconus de Norhamtuniensis et Adelelinus archidiaconus de Dorseta et Rogerus de Ameri et Robertus Foliot et Herveius canonici ecclesie Linc et magister Osbertus de Hette et Nicholaus de Hamtuna clerici Adelelini archidiaconi et magister Galfridus et Andreas de Rixtuna et Willelmus filius eius nec non et universa sinodus
