Charter Document - 01502272
Charter Number: | 01502272 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Receipt |
Date: | 1208 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Herveius Bagot omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Noscat universitas vestra Thomam de Erdington hominem et militem meum se fideliter adquietasse versus me et versus Dominam Milisent uxorem meam de omnibus conventionibus et de omnibus debitis et de omnibus demandis ita quod de omnibus quaecunque fuerunt in aliquo tempore inter nos et predictum Thomam remansit omnino quietus in festo Sancti Martini anno regni Regis Johannis decimo et post terminum predictum in nullo nobis nec heredibus nostris tenebatur prefatus Thomas nisi in servitio unius militis pro terra de Acle quam de nobis tenet hereditarie et in conventione manerii de Wutton in Comitatu de Warewik quod de nobis tenet ad terminum statutum secundum conventionem inter nos inde factam coram Justiciariis domini Regis apud Coventriam et secundum cartam quae de nobis inde habet Hiis testibus Radulfo de Sumeri Hugone de Chaucumbe Willelmo de Albomasterio Rogero Ranulfo Hugone et Thoma fratribus ejus Roberto Corbhet Ricardo filio Willelmi Willelmo de Parles Roberto filio Pagani Hugone Garkat Waltero filio Radulfii Radulfo Brittone Herveio de Acle et multis aliis