Charter Document - 01502259
Charter Number: | 01502259 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Stafford omnibus filiis Sanctae Ecclesiae et omnibus hominibus suis et amicis tam presentibus quam futuris salutem Notum sit vobis omnibus me et Robertum filium meum et heredem dedisse et concessisse deo et ecclesiae Sanctae Mariae de Bordesleia et monachis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam xii acras terrae super torrentem Octeshelle ubi boviarii mei manserunt et ex alia parte torrentis versuo Oxemeode sursum per vetus fossatum quod dividit pasturam et pratum meum usque ad chiminum sup[] versus Quatcote et totam terram arabilem Engelrandi de Damart quam tenet de me et duas acras prati in prato meo de Thieso et pasturam de Tyeso ad peccora sua solam et quietam in elemosinam et concedimus terram suam fossare si voluerint et ubi voluerint in hac terra hedificare Hec autem omnia in perpetuam elemosinam dedimus et concessimus liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine ita libere et quiete et integre et honorifice sicut aliqua elemosina liberius et quietius dari poterat Et hoc fecimus pro salute H[] Regis et nostra et amicorum nostrorum et pro anima Henrici Regis et antecessorum nostrorum et pro anima Avice uxoris meae et matris R[] filii mei et pro salute et stabilitate totius regni Angliae insuper Abbas et conventus receperunt nos in fraternitate sua et omnibus beneficiis ordinis sui et concesserunt duos monachos ad tenendum in perpetuum nobis et heredibus nostris T[] Roberto filio meo Nicholao filio meo Nicholao de Cloptune Herveio de Brael[] Godefrido Bras Osberto Waleis Waltero filio Gerardi Willelmo filio Lostan Willelmo filio Roberti Gaufrido Warisseden Johanne et Radulfo filiis ejus Ricardo de Pavee Willelmo de Cumbreford