Charter Document - 01502257

Charter Document - 01502257


Charter Number: 01502257
Cartulary Title: The Staffordshire Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Haec est conventio inter Juhetam assensu et voluntate Willelmi Bagot heredis sui et aliorum heredum suorum et Willelmum de Rydeware de xxx acris in Rydeware quarum nomine placitavit in curia domini Regis in comitatu de Stafford predictus Willelmus contra predictam Juhetam scilicet quod Juheta recognovit Willelmi de Rydeware jus suum de prefatis xxx acris et reddidit ei medietatem harum xxx acrarum quam habuit in dominio suo quiete et warantizare debet contra omnes et ad aliam mediatatem xxx acrarum purchaciandam debet Juheta Willelmo juvamen suum legitimum prestare et ad alias terras purchaciandas in eadem villa quae deforciatae sunt antedictae Ivetta debet ipsa Ivetta cum Willelmo sicut cum homine suo stare pro posse suo legitimo et hanc terram Willelmus et heredes sui tenebunt in feodo et in hereditate de Ivetta et heredibus suis libere et quiete in bosco et plano cum omnibus aysiamentis ejusdem villae reddendo annuatim pro omni servitio unam libram piperis in vigilia Sancti Thomae Apostolici memoratae Ivettae sive heredibus suis et pro hac terra Juhetta accepit homagium sepedicti Willelmi et haec conventio fide firmata est utrinque in comitatu de Stafford Hiis testibus A de Canoc Henrico de Swynfen Adamo de Wrotesle Henrico Bagot Alano de Hetleg Willelmo Urso Rogero Bagot et multis aliis

Source (click image below to view full size)