Charter Document - 01502233
Charter Number: | 01502233 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Award |
Date: | 1155 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Robertus de Staford omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglis salutem Noverint universi tam posteri quam presentes quod ego R[] filius Nicholai de Staford fui apud Stane propter quandam controversiam que orta fuit inter Ernaldum de Waleton filium Enisani et canonicos de Stane de quibus questus erat idem Ernaldus quod quedam ad suum jus pertinentia occupaverant et in suos usus redigerant Et quia possessio de qua agebatur ecclesiastica erat affuerunt ex parte domini Walteri Episcopi Cestrie Willelmus Archidiaconus Cestre et Radulfus Archidiaconus de Staford et Willelmus [Archidiaconus de] Lundon qui eandem causam diligenter audirent et ecclesiastico judicio loco Episcopi terminarent Nobis itaque presentibus canonici cartas suas et munimenta protulerunt quibus continebatur quod quecunque adversus eos Ernaldus clamabat juste et canonice possidebant sicut ea que isdem Ernaldus et Enisanus pater ejus concessione et confirmatione patris mei et mea ad opus ecclesie de Stanes vendiderant et que Rogerus Cestrie Episcopus petitione ejusdem Ernaldi et Enisani speciali auctoritate confirmaverat Perpendimus etiam ex eisdem cartis litem aliquam de eadem possessione fuisse inter predictos canonicos et Hugonem Vigilem qui tunc tempore ex dono Enisani et concessu Regis Henrici Waleton possidebat et eandem litem apud Beccheham quod est in Cancia in curia et presentia ipsius Regis terminatam et possessionem ipsam de qua agebatur Ecclesie de Stane adjudicatam et in perpetuam elemosinam ejusdem Regis carta confirmatam Privilegium etiam domini Eugenii Pape protenderunt in quo prefatos canonicos in protectione beati Petri et sua susceperat et totas eorundem possessiones apostolica auctoritate confirmaverat pervasores vero et perturbatores ipsius ecclesie distincto anathemate feriebat Cognoscentes igitur causam suam et possessionem canonicorum tot munimentis roboratam tot auctoritatibus confirmatam paci preterea providentes predictam controversiam comuni consilio tam clericorum quam laicorum hac compositione terminavimus videlicet quod predictus Ernaldus totam columpniam suam quam contra canonicos habebat in presentia omnium nostrum omnino et absque ulla retractione remisit et perpetuo quietum eis clamavit quicquid ea die in Stanes et in Waleton possidebant in bosco in plano in pratis et pasturis et exitibus viarum et exartis in terris et decimis in aquis et aliis quibuscunque rebus Canonici vero croftam unam in Waleton de eis tenendam in feodo et hereditate Ernaldo concesserunt que erat proxima et contigua curti sui et pro quadam wara quam in eadem Waleton Stephanus et Radulphus de canonicis ea die tenebant alteram waram in Estona quam Manius de Ernaldo ea die tenebat ab eodem Ernaldo in escambium receperunt ea conditione quod Ernaldus et heredes ipsius acquietabunt waram illam de Estona de omni calupnia et de omni servitio et consuetudine ad me sive heredes meos pertinente et ita liberam et quietam eam facient sicut erat wara de Waleton quando fuerat in manu canonicorum Ego ergo Robertus de Staford petitione ipsius Ernaldi et assensu canonicorum hoc escambium inter eos concessi et waram illam de Estona ex toto quietam erga me et heredes meos ecclesie de Stanes in perpetuum confirmavi Et Ernaldus ejusque heredes de wara de Waleton restituent mihi ex integro servitium quod debebant mihi pro wara de Estona Hec autem compositio inter canonicos et Ernaldum facta est anno ab incarnatione domini MC[LI]IIJ idus Januarii Feria iij in ecclesia de Stanes et Ernaldus ibidem tacto sacrosancto altari pacem et fidem eidem Ecclesie sese conservaturum firmavit Et ego Robertus ut frater et advocatus ipsius ecclesie hoc idem super altare confirmavi Hujus compositionis testes sunt Willelmus Archidiaconus Cestrie Radulfus Archidiaconus Staford Willelmus Archidiaconus Lundon Robertus Bagot Robertus de Witegreve Ada[e] filius Aldwini Ricardus et alter Ricardus et Ranulfus et Alanus et Willelmus clerici Rogerus filius Henrici Ada[e] de Aldithel Robertus filius Pagani Godefridus Bras Radulfus Blundel et multi alii