Charter Document - 01502207
Charter Number: | 01502207 |
---|---|
Cartulary Title: | The Staffordshire Chartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation, Final Concord |
Date: | 1131 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus Rex Angliae Episcopo Cestriae et N de Staford et Baronibus et Vicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Stafordsira salutem Sciatis me confirmasse et concessisse pacem et finalem concordiam quae facta est inter Priorem de Chiningworth et canonicos et inter Hugonem Vigilem meum de terris et rebus quae fuerunt de hereditate uxoris ipsius Hugonis quae erant in calumpnia inter eos scilicet quod Prior et canonici sui habebunt in elemosinam et in pace tenebunt ecclesiam de Stanis cum omnibus pertinentiis suis et totam terram quae fuit Brusardi in Stanis et medietatem totius nemoris et terram quae fuit Alani generi Anisani in Waletone et Aldwinum cotarium quendam cum terra sua quae fuit de tenura Ernaldi filii Anisani ita quod haec omnia tenebunt in capite de Gaufrido filio Gaufridi de Clintona de cujus feodo hoc est Et Hugo Vigil qui haec omnia eis quieta clamavit habebit et in pace tenebit omnes alias terras et alias res de eadem hereditate sicut carta mea testatur quam inde habet et sicut in ea divisum est Et volo et firmiter precipio quod Prior et canonici teneant bene et honorifice et in pace et libere cum omnibus libertatibus et consuetudinibus et quietationibus terris et Ecclesiae pertinentibus sicut Nicholaus de Staford et Robertus filius ejus concesserunt et per cartam suam confirmaverunt Testibus R[] Episcopo Cestriae et M[] Gloec[] et Pagano filio Johannis et A[] de Ver et W[] de Albini brito et W[] de Clinton Apud Beccheham