Charter Document - 01499007
Charter Number: | 01499007 |
---|---|
Cartulary Title: | Original Charters Relating to the City of Worcester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1267 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit N[icholaus] Dei gratia Episcopus Wygorniensis salutem in Domino sempiternam Noveritis quod in causis et negotiis super iurisdictionem et administrationem spiritualium in dioecesi Wygorniensi sede vacante pro priore et capitulo Wygorniensi motis pariter et movendis cum illa iurisdictio ad nos specialiter non pertineat eisdem agendi administrandi et alia sicut sibi expedire viderint faciendi liberam reliquimus facultatem In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus patentes Datum apud Alvechyrche in festo Epiphanie anno Domini MCCLX sexto
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit N[icholaus] Dei gratia Episcopus Wygorniensis salutem in Domino sempiternam Noveritis quod in causis et negotiis super iurisdictionem et administrationem spiritualium in dioecesi Wygorniensi sede vacante pro priore et capitulo Wygorniensi motis pariter et movendis cum illa iurisdictio ad nos specialiter non pertineat eisdem agendi administrandi et alia sicut sibi expedire viderint faciendi liberam reliquimus facultatem In cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus patentes Datum apud Alvechyrche in festo Epiphanie anno Domini MCCLX sextodate