Charter Document - 01481212
| Charter Number: | 01481212 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1139 - 1152 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus comes filius regis Scocie justicie sue et baronibus vicecomitibus et ministris et omnibus probis hominibus suis tocius Northumberlandie Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse monachis de Novo Monasterio pro salute anime mee et patris mei et matris mee et antecessorum et successorum meorum salinum unam apud Werkworth propinquiorem scilicet ville quam Comes Simon frater meus illis dedit et concessit Volo itaque et firmiter precipio quod salinam illam in perpetuam elemosinam teneant et habeant liberam et quietam ab omnibus sicut aliqua elemosina in terra mea liberius et quiecius habetur Testibus []
