Charter Document - 01480220
| Charter Number: | 01480220 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1152 - 1157 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Comes Northumbrie justiciis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis hominibus Francis et Anglis clericis [et laicis] tocius terre sue tam futuris quam presentibus salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta confirmasse monachis abbacie Novi Monasterii terram de Forum in bosco et plano pratis et pascuis et in omnibus aliis de sicut Robertus Bertram et Robertus de Wyncestre eis dimiserunt in feudo firma pro sex solidis uno quoque anno [] Volo itaque et firmiter precipio ut quod de ista terra prenominata inter monachos et illos prelocutum est firmum existat et stabile inperpetuum maneat Testibus []
