Charter Document - 01480179

Charter Document - 01480179


Charter Number: 01480179
Cartulary Title: Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis v coram Roberto de Ver comite Oxon[] Martino de Pateshull Radulpho Hareng Stephano de Segraue Thoma de Haiden Roberto de Lexington justiciariis et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Petrum de Vaus et Emmam uxorem ejus petentes per Thomam Blundum positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Robertum abbatem de Novo Monasterio tenentem per Walterum de Witton monachum suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de tercia parte manerii de Neuton cum pertinenciis quam terciam partem idem Petrus et Emma clamabant esse racionabilem dotem ipsius Emme de libero tenemento quod fuit Walteri filii Gilberti quondam viri sui in eadem villa Et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Petrus et Emma remiserunt et quietum clamaverunt de se ipsi abbati et succ[essores] suis et eccl[esie] S[ancte] M[arie] de No[vo] Mo[nasterio] in perp[etuum] totum jus et clamium quod habuerunt in predicta tercia parte predicti manerii de Neuton cum pertinenciis nomine dotis Et pro hac remissione et quieta clamacione et fine et concordia idem abbas dedit ipsis Petro et Emme xl solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni Regis Henrici filii Regis Johannis v coram Roberto de Ver comite Oxon[]name Martino de Pateshullname Radulpho Harengname Stephano de Segrauename Thoma de Haidenname Roberto de Lexington justiciariisname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Petrum de Vaus et Emmam uxorem ejusname petentes per Thomam Blundumname positum loco eorum ad lucrandum vel perdendum et Robertum abbatem de Novo Monasterioname tenentem per Walterum de Witton monachum suumname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de tercia parte manerii de Neuton cum pertinenciis quam terciam partem idem Petrus et Emmaname clamabant esse racionabilem dotem ipsius Emmename de libero tenemento quod fuit Walteri filii Gilberti quondam viri suiname in eadem villa Et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Petrus et Emmaname remiserunt et quietum clamaverunt de se ipsi abbati et succ[essores] suis et eccl[esie] S[ancte] M[arie] de No[vo] Mo[nasterio]name in perp[etuum] totum jus et clamium quod habuerunt in predicta tercia parte predicti manerii de Neuton cum pertinenciis nomine dotis Et pro hac remissione et quieta clamacione et fine et concordia idem abbas dedit ipsis Petro et Emmename xl solidos sterlingorum