Charter Document - 01480142
Charter Number: | 01480142 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Aldanus juratus dicit quod nunquam vidit terras cultas unde contencio est exceptis Witchesters et Hawelau quas estimat tres acras dicit quod audivit a predecessoribus suis quod culte fuerunt et hoc credit per signa scilicet per sulcos quos vidit Henricus juratus de Tirnum dicit quod nunquam vidit terras cultas nec audivit quod culte fuerunt ante tempus monachorum dicit tamen quod vidit sulcos Willelmus filius Galfridi juratus dicit quod nunquam vidit nisi sicut Henricus vidit Willelmus filius Moricii juratus concordat cum predictis excepto hoc quod ipse dicit quod coluit dimidiam acram propria caruca sua in Witestres Henricus Galone juratus dicit quod nunquam vidit terras cultas sed audivit a predecessoribus suis quod culte fuerunt sed nescit a quo tempore Alanus de Flotwaitone juratus dicit quod nunquam vidit terras cultas ante tempora monachorum requisitus utrum audivit quod culte fuerunt ab aliquo dicit quod non nisi ab Aldano primo jurato Annius de Hephall concordat in omnibus cum Willelmo filio Galfridi Adam de Troptone concordat in omnibus cum Henrico Galoune Willelmus de Troptone concordat cum Alano de Flotwaitone Willelmus de Brigeham juratus dicit quod nunquam vidit terras cultas nec audivit quod culte fuerunt ab aliquo qui vidit eas cultas Thomas de Witteman Waldeuus de Kestern Aldeuus de Alriburne Elwaldus de Wortone jurati concordant in omnibus cum Willelmo de Brigeham Isti prenominati examinati fuerunt super declaracione novalium monachorum Novi Monasterii in territorio de Kestern juxta Werihil coram viris prudentibus Roberto Mautaland rectore ecclesie de Eland Waltero Hayron rectore ecclesie de Forda Johanne Duling vicario de Neuburne Johanne de Littelwell milite Rogero de Horsely qui electi fuerunt de consensu abbatis et monachorum ex una parte et Ricardi tunc rectoris de Rothbiri ex altera ad predictam examinacionem faciendam Et in testimonium prescripte examinacionis fideliter facte presenti scripto viri prenominati sigilla sua apposuerunt Actum die Sancti Bartholomei anno gracie MCC quadragesimo octavo apud Werihill