Charter Document - 01480073
Charter Number: | 01480073 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartularium Abbathiae de Novo Monasterio [Newminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1181 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant omnes hanc convencionem esse inter Abbathiam Novi Mon[] et Odnellum de Umfrauill quod scilicet ego Odnellus dimisi Deo et mon[] praedictae Abbathiae pasturam cujusdam partis forestae meae scilicet Alwent et Kidland cum omnibus collibus et vallibus ad illam pertinentibus et intra illam exeuntibus per has divisas videlicet per divisas de Bitlesden usque ad divisas de Clenil et inde per rivulum de Kidland sursum versus meridiem usque ad magnam viam de Ernespath et per eandem viam usque ad rivum de Ernespath et per ipsum rivum usque ad ortum ipsius rivuli et versus orientem usque ad divisas Willelmi de Vesci et ita usque ad divisas praedictae Bitnesden et ita quod nullus praedictae pasturae communicabit praeter ipsos monachos sed ipsi soli ea utentur ad omne proficuum suum et ad omne genus peculii et de ipsa foresta ad omnia necessaria sua illius loci accipient prout forestarii mei providerint sine vastacione et ita quod canes uno sui pede carebunt ut ferae meae indomitae pacem ibi habeant Hanc omnem pasturam ego Odnellus et heredes mei praedictis monachis war[] ut eam libere et quiete teneant xxix annis ab anno Incarnacionis Dominicae m c lxxxj circa Natale Domini quando ipsam pasturam acceperunt Et sciendum quod pro ista pastura habenda cc et xx marcas dederunt et uxori tres et Roberto filio meo v Testibus []
Markups
Names Markup:
Sciant omnes hanc convencionem esse inter Abbathiam Novi Monname[] et Odnellum de Umfrauillname quod scilicet ego Odnellusname dimisi Deo et mon[] praedictae Abbathiaename pasturam cujusdam partis forestae meae scilicet Alwent et Kidland cum omnibus collibus et vallibus ad illam pertinentibus et intra illam exeuntibus per has divisas videlicet per divisas de Bitlesden usque ad divisas de Clenil et inde per rivulum de Kidland sursum versus meridiem usque ad magnam viam de Ernespath et per eandem viam usque ad rivum de Ernespath et per ipsum rivum usque ad ortum ipsius rivuli et versus orientem usque ad divisas Willelmi de Vesci et ita usque ad divisas praedictae Bitnesden et ita quod nullus praedictae pasturae communicabit praeter ipsos monachos sed ipsi soli ea utentur ad omne proficuum suum et ad omne genus peculii et de ipsa foresta ad omnia necessaria sua illius loci accipient prout forestarii mei providerint sine vastacione et ita quod canes uno sui pede carebunt ut ferae meae indomitae pacem ibi habeant Hanc omnem pasturam ego Odnellus et heredes meiname praedictis monachisname war[] ut eam libere et quiete teneant xxix annis ab anno Incarnacionis Dominicae m c lxxxj circa Natale Domini quando ipsam pasturam acceperunt Et sciendum quod pro ista pastura habenda cc et xx marcas dederunt et uxoriname tres et Roberto filio meoname v Testibus []