Charter Document - 01471136

Charter Document - 01471136


Charter Number: 01471136
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1267 - 1268
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): British Library - Stowe MS 930 (f35r)

Charter:

[] et inter ipsos dumtaxat equaliter diuidantur qui per tres menses ad minus in anno continue uel interpolatim in ecclesia ipsa residenciam fecerint personalem ita quod in festo Sancti Martini in hyeme et in festo Pentecostes fiat eorundem prouentuum distribucio et qui in dimidio anno pro medi[e]tate residenciam fecerint proporcionaliter competentem recipiant porcionem Nolumus tamen quod per hoc a residencia residui temporis ad quam de iure tenentur aliquatenus excusentur set ad ipsam per nos et successores nostros compelli valeant secundum quod dictant canonice sanctiones Area autem ecclesie ad inhabitandum inter prebendarios proporcionaliter diuidatur Dicti vero prior et conuentus dictarum prebendarum et vicarie habeant patronatum ad quas cum ipsas vacare contigerit nobis et successoribus nostris ac sede vacante Eboracensi capitulo personas ydoneas presentabunt per nos et successores nostros et sede vacante per capitulum admittendas canonice et etiam installandas Ne autem de ordine sedendi uel procedendi inter prebendarios contencio oriatur statuimus quod ex parte australi chori prebendarius prime prebende optineat primum locum prebendarius tertie prebende secundum prebendarius quinte tercium et presbiter altaris Sancti Thome quartum ex parte vero boriali prebendarius secunde prebende optineat primum locum prebendarius quarte secundum locum presbiter altaris Sancte Marie tercium presbiter altaris Sancte Katerine quartum et idem ordo in procedendo inter eos obseruetur Hanc autem ordinacionem concurrente consensu capituli nostri ad honorem dei et ecclesie Christi factam statuimus perpetuis temporibus inviolabiliter obseruandam auctoritate dignitate et potestate ecclesie Eboracensis nostra et successorum nostrorum in omnibus semper salua In cuius rei perpetuam firmitatem sigillum nostrum necnon et sigilla capituli nostri Eboracensis ac dictorum prioris et conuentus presentibus sunt appensa Datum et actum vj kal Marcii anno domini millesimo CCLX septimo

Source (click image below to view full size)