Charter Document - 01471091
Charter Number: | 01471091 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1262 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Stowe MS 930 (f18v) Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
[Godefridus] miseracione diuina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas dilectis in Christo filiis domino priori et conuentui Dunelmensibus salutem graciam et benediccionem cum dileccione sincera Firmam de sinceritatis uestre beniuolencia fiduciam reportamus quod illa gratanter annuitis et eis assensum beniuolum adhibetis ex quibus honor dei et animarum salus prouenire noscuntur Vnde cum fratres de ordine predicatorum qui inter ceteros uerbi dei relatores precipui et fideles cooperatores in messe domini reputantur in parochia uestra apud Aluerton habitacionis locum disponente domino habere desiderent vestre beniuolencie et concessionis gracia accedente ut [inter] loci illius incolas ad laudem diuini nominis uerba uite seminare possint et deo animas lucrifacere predicando sinceritatem uestram attente requirimus et rogamus quatinus consideracionis oculo auertentes quod predicti fratres predicacionis officio uestram et aliorum in ecclesia dei presidencium supplent et sufferunt inperfectum tam pio ipsorum desiderio et proposito grato concurrentes assensu eis illius cuius res agitur intuitu et nostri roga minis interuentu de uestre liber[ali]tatis gracia licenciam concedatis vt locum in parochia uestra prefata ad inhabitandum et edificandum de vestra beniuolencia absque contradiccione recipere ualeant et habere dilecto in Christo filio fratri Ade de Brannwell latori presencium que[m] ob sue deuocioni[s] merita sinceritatis brachiis amplexamur et quem in conspectu uestro graciam consequi preoptamus super negocio ipso vestre voluntatis beneplacita intimantes Dat []
Markups
Diplomatics Markup:
[Godefridus] miseracione diuina Eboracensis archiepiscopus Anglie primas dilectis in Christo filiis domino priori et conuentui Dunelmensibusintitulatio-salutatio particulars salutem graciam et benediccionem cum dileccione sinceraintitulatio-salutatio standard Firmam de sinceritatis uestre beniuolencia fiduciam reportamus quod illa gratanter annuitis et eis assensum beniuolum adhibetis ex quibus honor dei et animarum salus prouenire noscunturarenga Vnde cum fratres de ordine predicatorum qui inter ceteros uerbi dei relatores precipui et fideles cooperatores in messe domini reputantur in parochia uestra apud Aluerton habitacionis locum disponente domino habere desiderent vestre beniuolencie et concessionis gracia accedente ut [inter] loci illius incolas ad laudem diuini nominis uerba uite seminare possint et deo animas lucrifacere predicando sinceritatem uestram attente requirimus et rogamus quatinus consideracionis oculo auertentes quod predicti fratres predicacionis officio uestram et aliorum in ecclesia dei presidencium supplent et sufferunt inperfectum tam pio ipsorum desiderio et proposito grato concurrentes assensu eis illius cuius res agitur intuitu et nostri roga minis interuentu de uestre liber[ali]tatis gracia licenciam concedatis vt locum in parochia uestra prefata ad inhabitandum et edificandum de vestra beniuolencia absque contradiccione recipere ualeant et habere dilecto in Christo filio fratri Ade de Brannwell latori presencium que[m] ob sue deuocioni[s] merita sinceritatis brachiis amplexamur et quem in conspectu uestro graciam consequi preoptamus super negocio ipso vestre voluntatis beneplacita intimantesclausulae Datdate clause standard []
Names Markup:
[Godefridus] miseracione diuina Eboracensis archiepiscopus Anglie primasname dilectis in Christo filiis domino priori et conuentui Dunelmensibus salutem graciam et benediccionem cum dileccione sincera Firmam de sinceritatis uestre beniuolencia fiduciam reportamus quod illa gratanter annuitis et eis assensum beniuolum adhibetis ex quibus honor dei et animarum salus prouenire noscuntur Vnde cum fratres de ordine predicatorum qui inter ceteros uerbi dei relatores precipui et fideles cooperatores in messe domini reputantur in parochia uestra apud Aluerton habitacionis locum disponente domino habere desiderent vestre beniuolencie et concessionis gracia accedente ut [inter] loci illius incolas ad laudem diuini nominis uerba uite seminare possint et deo animas lucrifacere predicando sinceritatem uestram attente requirimus et rogamus quatinus consideracionis oculo auertentes quod predicti fratres predicacionis officio uestram et aliorum in ecclesia dei presidencium supplent et sufferunt inperfectum tam pio ipsorum desiderio et proposito grato concurrentes assensu eis illius cuius res agitur intuitu et nostri roga minis interuentu de uestre liber[ali]tatis gracia licenciam concedatis vt locum in parochia uestra prefata ad inhabitandum et edificandum de vestra beniuolencia absque contradiccione recipere ualeant et habere dilecto in Christo filio fratri Ade de Brannwell latori presencium que[m] ob sue deuocioni[s] merita sinceritatis brachiis amplexamur et quem in conspectu uestro graciam consequi preoptamus super negocio ipso vestre voluntatis beneplacita intimantes Dat []