Charter Document - 01470161

Charter Document - 01470161


Charter Number: 01470161
Cartulary Title: Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1286 - 1288
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Loc.III:40 m.1r (17)

Charter:

Salutem et sincere dileccionis in domino semper augmentum Conuenientes nuper apud Dunelmum coexecutores testamenti domini vestri episcopi defuncti de assensu nostro ordinauerunt quod iiii fideles ex vtraque parte peccunie defuncto vndecunque debite fideles constituantur collectores et quod nobis de prioribus denariis sic collectis ante quoscunque creditores de ccclxxj libris [] tantum pro totali exaccione nostra quam erga defunctum habuimus sine dilacione persoluantur Verumtamen quia de tali summa nobis satisfacienda per litteras vestras coexecutoribus vestris predictis de plano non scripsistis non ad plenum se asserunt consentire sine vestro speciali assensu et hoc per litteras vestras patentes expresso vestram dileccionem de qua ad plenum confidimus attente rogamus pariter et requirimus quatinus forme patencium quam vobis transmittimus sigillum vestrum apponere velitis vt sic memorata pecunia diutissime debita et detenta vestro mediante auxilio nobis persoluatur quo vobis pro fideli diligencia vestra ad hoc adhibita ad condigniores teneamur graciarum acciones merito rependendas Valete

Source (click image below to view full size)