Charter Document - 01470151
Charter Number: | 01470151 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
British Library - Stowe MS 930 (f123r) |
Charter:
Anno ab incarnacione domini millesimo CC septuagesimo octauo ad festum Sancti Michaelis facta fuit hec conuencio inter dominum Ricardum priorem Dunelmensem ex parte vna et dominum Thomam Ranulphum militem ex altera videlicet quod dictus prior concessit et vendidit dicto domino Thome maritagium Iohannis filii et heredis Dauid de Paxton pro xl marcis bonorum et legalium sterlingorum ita quod si contingat dictum heredem ante legitimam etatem non maritatum aut maritatum sine prolis procreacione in fata decedere maritagium propinquioris heredis eiusdem absque contradiccione habebit quas quidem xl marcas prenominatas bona fide promisit dictus Thomas et tenetur soluere dicto priori vel eius procuratori in villa de Suthberewic terminis subscriptis absque cauillacione contradiccione vel vlteriori dilacione videlicet medietatem in festo Sancti Mathie apostoli eiusdem anni et aliam medietatem ad festum assumpcionis Beate Marie anno domini millesimo CCLXX noni Et si contingat dictum dominum Thomam solucione dicte pecunie vt premissum est aliquo termino in parte vel in toto deficere omnia dampna et grauamina que dictus prior vel eius procuratores sustinuerit vel sustinuerint et expensas si quas ob hoc fecerint vna cum principali debito eisdem restaurabit ac refundet super quibus simplici iuramento cuiusuis eorum fidem adhibebit absque alterius onere probacionis Ad premissa fideliter obseruanda et perficienda dictus dominus Thomas fide media se et omnia bona sua mobilia obligauit subiciens se et dicta bona voluntati et cohercione cuiuscunque iudicis ecclesiastici vel secularis quem dictus prior vel aliquis procurator ipsius eligere voluerit vt possit cum de plano et absque strepitu iudiciali per quamcumque voluerit cohercionem compellere ad omnium et singulorum premissorum plenariam obseruanciam quandocumque in solucione dicte peccunie termino statuto defecerit Renuncians in premissis omni iuri auxilio canonico et ciuili maxime vero omnibus litteris regiis tam de cursu quam de gracia impetratis seu impetrandis et omnibus priuilegiis et indulgendis crucesignatis indultis et indulgendis et omnibus omnino que ei in hac parte prodesse poterunt et dicto priori vel eius procuratoribus in aliquo obesse Ad maiorem vero securitatem dicto priori faciendam predictus dominus Thomas eidem subscriptos inuenit fideiussores videlicet dominum Petrum de Mordyngton militem Philippum de Rydall et Walterum de Barton burgenses de Berewyc Qui si dictus dominus Thomas in aliquo prescriptorum defecerit ad omnia et singula complenda et perficienda principales se constituere debitores quilibet in solidum se et bona sua modo subscripto subiciendo ac pro se in omnibus et per omnia pari modo renunciando In cuius rei testimonium vni parti huius scripti cyrographati penes dictum priorem residenti vna cum sigillo dicti domini Thome apposita sunt sigilla dictorum fideiussorum et alteri parti penes dominum Thomam commoranti sigillum dicti domini prioris est appensum
Markups
Names Markup:
Anno ab incarnacione domini millesimo CC septuagesimo octauo ad festum Sancti Michaelis facta fuit hec conuencio inter dominum Ricardum priorem Dunelmensemname ex parte vna et dominum Thomam Ranulphum militemname ex altera videlicet quod dictus priorname concessit et vendidit dicto domino Thomename maritagium Iohannis filii et heredis Dauid de Paxtonname pro xl marcis bonorum et legalium sterlingorum ita quod si contingat dictum heredem ante legitimam etatem non maritatum aut maritatum sine prolis procreacione in fata decedere maritagium propinquioris heredis eiusdem absque contradiccione habebit quas quidem xl marcas prenominatas bona fide promisit dictus Thomasname et tenetur soluere dicto priori vel eius procuratori in villa de Suthberewic terminis subscriptis absque cauillacione contradiccione vel vlteriori dilacione videlicet medietatem in festo Sancti Mathie apostoli eiusdem anni et aliam medietatem ad festum assumpcionis Beate Marie anno domini millesimo CCLXX noni Et si contingat dictum dominum Thomamname solucione dicte pecunie vt premissum est aliquo termino in parte vel in toto deficere omnia dampna et grauamina que dictus prior vel eius procuratores sustinuerit vel sustinuerint et expensas si quas ob hoc fecerint vna cum principali debito eisdem restaurabit ac refundet super quibus simplici iuramento cuiusuis eorum fidem adhibebit absque alterius onere probacionis Ad premissa fideliter obseruanda et perficienda dictus dominus Thomasname fide media se et omnia bona sua mobilia obligauit subiciens se et dicta bona voluntati et cohercione cuiuscunque iudicis ecclesiastici vel secularis quem dictus priorname vel aliquis procurator ipsius eligere voluerit vt possit cum de plano et absque strepitu iudiciali per quamcumque voluerit cohercionem compellere ad omnium et singulorum premissorum plenariam obseruanciam quandocumque in solucione dicte peccunie termino statuto defecerit Renuncians in premissis omni iuri auxilio canonico et ciuili maxime vero omnibus litteris regiis tam de cursu quam de gracia impetratis seu impetrandis et omnibus priuilegiis et indulgendis crucesignatis indultis et indulgendis et omnibus omnino que ei in hac parte prodesse poterunt et dicto priori vel eius procuratoribus in aliquo obesse Ad maiorem vero securitatem dicto priori faciendam predictus dominus Thomasname eidem subscriptos inuenit fideiussores videlicet dominum Petrum de Mordyngton militemname Philippum de Rydall et Walterum de Barton burgenses de Berewycname Qui si dictus dominus Thomasname in aliquo prescriptorum defecerit ad omnia et singula complenda et perficienda principales se constituere debitores quilibet in solidum se et bona sua modo subscripto subiciendo ac pro se in omnibus et per omnia pari modo renunciando In cuius rei testimonium vni parti huius scripti cyrographati penes dictum prioremname residenti vna cum sigillo dicti domini Thomename apposita sunt sigilla dictorum fideiussorum et alteri parti penes dominum Thomamname commoranti sigillum dicti domini priorisname est appensum