Charter Document - 01470024
Charter Number: | 01470024 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1286 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Loc.III:40 m.1d (12) |
Charter:
Audito nuper quod mordentis omnia mortis impietas dominum Hugonem Burnel a presenti luce subtraxit episcopus Bathoniensis nimirum ex humana fragilitate condoluit set dolorem ob nostrum ac aliorum amicorum suorum solamen quatenus potuit delyniuit attendens quod illum tramitem est ingressus quem nullus mortalium poterit euastare Et quoniam resoluti beneficiis egent viuorum vt facilius senciant releuamen caritatem vestram rogamus et excitamus in domino quatinus in ecclesiis et aliis locis religiosis ac piis vestre dicioni subiectis faciatis et pro viribus procuretis missarum solemnia pro anime sue salute cum officio pro defunctis et aliis oracionum et beneficiorum suffragiis celebrari ac fieri pro eodem Vt vestri insuper familiares amici de quibus interiorem fiduciam optinetis habeant sui memoriam vbi presertim patri filius immolatur curam et operam dei intuitu et nostrorum optentu roga minum apponatis in intimis precordiis vestris aduertentes quod pro aliis orat pro se ipso laborem impendit