Charter Document - 01470015
Charter Number: | 01470015 |
---|---|
Cartulary Title: | Durham Annals and Documents of the Thirteenth Century |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Noueritis me anno gracie MCCLIX ad festum Sancti Michaelis mutuo accepisse a priore et conuentu Dunelmensis ecclesie per manum domini I[] de N[] tunc librarii que[m]dam librum legis scilicet digestum nouum sub caucione c solidorum eisdem ad mandatum suum restituendum Ad quod sine malo ingenio et fraude faciendum omnia bona mea mobilia et immobilia per presentem cartam vbicunque inuenta protestor obligata Et si contigerit deinde librum viciose in aliqua parte esse deterioratum vnde merito querimonia locum debet habere promitto me eisdem competenter recompensaturum In cuius rei []